monumenta.ch > Hieronymus > Psalmi, 100 > bnf15046.189 > 233 > ad Corinthios II, 10 > bsbClm14439.63 > sectio 19 > bnf9389.362 > uwbM.p.th.f.69.122 > sectio 12 > bsbClm14439.88 > 464 > sectio 8 > sectio 18 > bnf15046.192 > bavPal.lat.311.324 > bsbClm6224.410 > sectio 90 > bsbClm14439.68 > sectio 1 > bnf8907.603 > bsbClm14056.169 > csg899.27 > bnf15046.268 > csg68.404 > bnf17416.97 > bsbClm14439.89 > Matthaeus, 22 > bnf6796.87 > sectio 39 > uwbM.p.th.f.68.94 > uwbM.p.th.f.12.72 > csg51.264 > sectio > habCod.Guelf.81Weiss..175 > sectio 11 > bumMs.H125.138 > bsbClm14056.81 > bnf17416.127 > bavPal.lat.311.338 > csg207.103 > bumMs.H125.11 > bavPal.lat.311.340 > sectio 14 > sectio 3 > sectio 33 > hlw17.221 > bnf10439.262 r > bnf15046.35 > 6 > bumMs.H125.45 > sectio 1

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Augustinus, Sermones, 10, 102, 1
Dominus noster Iesus Christus quod discipulis suis loquebatur illo tempore scribebatur, et nobis ad audiendum parabatur. Audivimus ergo verba eius. Quid enim nobis prodesset, si videretur, et non audiretur? Nec modo aliquid obest, quia non videtur, et tamen auditur. Dicit ergo: Qui vos spernit, me spernit. Si solis Apostolis dixit, Qui vos spernit, me spernit; spernite nos. Si autem sermo eius pervenit ad nos, et vocavit nos, et in eorum loco constituit nos ; videte ne spernatis nos, ne ad illum perveniat iniuria quam nobis feceritis. Si enim nos non timetis; illum timete qui dixit, Qui vos spernit, me spernit. Quid autem nos loquimur vobis, qui sperni nolumus a vobis, nisi ut de vestris bonis moribus gaudeamus? Periculorum nostrorum sint solatia, vestra bona opera. Vivite bene, ne moriamini male.